1 Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
2 misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur
3 carissimi
omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute
necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae
sanctis fidei
4 subintroierunt
enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei
nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et
Dominum nostrum Iesum Christum negantes
5 commonere
autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra
Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit
6 angelos
vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum
domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine
reservavit
7 sicut
Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et
abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam
sustinentes
8 similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant
9 cum
Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore
non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi
Dominus
10 hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur
11 vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt
12 hii
sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos
pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores
autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae
13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est
14 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
15 facere
iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus
impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti
sunt contra eum peccatores impii
16 hii
sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os
illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa
17 vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
18 quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum
19 hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes
20 vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes
21 ipsos vos in dilectione Dei servate
22 et hos quidem arguite iudicatos
23 illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
24 ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione
25 soli
Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria
magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in
omnia saecula amen